# Dictionarium medicum 277

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 277. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/277

Id est, Qui pulsus Dorcadizon qui à Caprizant ab Herophilo est appellatus est ille de inaequalibus in uno pulsu: compositus item est, utriusque expers quae primis quinque generibus adiunctuerat inaequalitatis: uerùm ubi motum arteria interpellat quapiam in parte, tum potissimè existit, non simpli citer, neque enim uniuersum hoc genus Caprizans est pul sus) caeterùm ubi motus à quiete alter celerior primo & uehementior sit. Ei siquidem soli ex similitudine quam cum animalibus habet capreis attributum hoc nomen est: quippe quae hoc modo uidentur salire, quasi geminum quendam motum facientes: quia ubi aliquantulum se extulerint, & speciem desituri alicubi motus praebuerint, alterum motus nec opinatum impetum capiunt priori longè citatiorem, ue luti in seipsas insilientes. Galen. De differ. puls. lib. I. capite 29. Δορκαδίζων ἐστι σφυγμὸς ὅταν ἡ ὀρτηρία δόξασα διεσταλ θαι, μὴ παντας διεστα λιένη, ἐφʼ ἑτέραν ἐπεπηδησεν ἀθροωτέ ραν, πριν ἔμφασιν συστολῆς παρεχῖν, βιαιότερα δὲ ἡ δευτέρα γνηται πληγη. Id est, Caprizans pulsus est quum arteria, quae se distendisse uidetur, non omnino distenta ad alium ictum, priusquam speciem contractionis faciat, maiore im petu transilierit, & secundus ictus sit uehementior. Gal. in Def. med. Ο χοντοι δορκαδίζων σφυγιὸς κοιτωνίαν ἔχων τῇ δικρότῷ κατὰ τὸ δις παίειν, οὐχ ὑπὸ τῆς αὐτῆς αἰτίας συνίσταται, μήτε σκληρότητος ἐνουσης ὀργάνων ὠδὲ, μήτε μὴν δισκρασίας τίνας ὑποφώνεται ἀλλ’ ὅταν τῆς δυναμεωτοσον ἐφʼ ἑαυτι τὸν οἱκειον σωζούσης τόνον ἴρηται τῆς κιννσεως ἡ ἀρρια, διὰ προῦ θος ἢ θλίψιν ἢ ἐμφραξιν τὰς ὀργαίων. ἤσυχα τὸν τήνικαῦτα S. iij. διακόπτει τὴν διαστολὴν.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
