Latin
282
Henri Estienne, Dictionarium medicum 282
Unproofread scanNot analysed yet
tuor succedentes affectibus. Vna quidem, ipsius sanguinis, in ijs quibus artium aliquis est abscissus, uel qui exercita tionem dimiserunt, per circuitum repetens. Altera, quum ex imbecillitate iecinoris aquosus sanguis deijcitur, quem utque loturae carnis assimilant. Tertia, quae mox est dicta, melancholici splendentisque sanguinis. At hae quidem tres ut multum simul excernatur efficiunt: in quarta &minutim &exiguo tempore expulsio facta iusitur, aliàs quidem ueri sanguinis, aliâs concreti. In hac &puris non rarò exiguum aliquid excernitur: etiam ulcerum crustulae quae Graecè ἐφρηκιδες dicuntur, praeterea membranosa quaedam corpora, quae intestinorum ipsorum sunt particulae: sed &stercus super his collectum saepenumero excernitur sanguinis in se gutas habens. Affectus uerò quibus tres primae superueniunt, paulo antè sunt dicti. Quartae autem, de qua modò egimus, intestinorum exulceratio est affectus, quam etiam solam nonnulli dysenteriam nominandam censent. Galen. De sympt. causis lib. 3. cap. 2. Δυσίντερια δειν ἕλκωσις ἐντέρων μετὰ φλεγμόνης καὶ ἀποκρίσεως αἱματωδῶν ἢ τρυγωδῶν, ἢ γε καὶ ἀποπλυματων, μα τοῦ δάκνεσθαι καὶ ἄλγειν τῶν κοιλίαν καὶ τὰ ἔντερα. Id est, Dysenteria est intestinorum ulceratio cum inflammatione, cruentisque &faeci similibus secretionibus, aut strigmen tis, cum morsu &dolore alui atque intestinorum. Gal. in Defmed. Εἱ μὲν οὖν ἡ ἐλκτικὴ δύναμις ἐσιν ἀσθενὴς, τὰ διὰ χωρυθέντα εὑρίσκεται χυλοποιηθέντα μὲν καλῶς, διὰ τὸ μηδὲν ἔχιν πατος τὴν γάστερα, ὑγρότερα δὲ διά τὸ τὴν ἀλάδοσιν ἐλλιποστεραν εἰς τὸ ἤπαρ γεγνῆσθαι. εἰ δὲ καὶ ἡ ἀλλοιωτκὴ δύναμις ἀσθενησει, ὅμοια ἀποπλόματι κρεῶν τεοσφαγῶν ὅτι τὰ διαχωρούμενα· καὶ καλεῖται τὸ πάθος τοῦτο ἡπάτικὴ δυσιν. τερια.