# Dictionarium medicum 320

Henri Estienne, Dictionarium medicum, VOCAB. MED. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/320

Ac si diligenti cura uim morbi sustinet laborans, aegrè tamen uitam ducit inter foeditates, ignominias atque dolores. Morbus autem non facilè recedit, sed aetatibus melioribus & pulchriori tempore uiget. Vexat etiam pueros & adolescentes. Interdum secunda fortuna euenit ut per succedentem prouectiorem aetatem abi gatur, quando simul cum aetatis flore euanescit: sed & tum quosdam abiens deformes efficit, pueros quoque pulchritu dinis muidia perdit, aut manum inutilem reddens, aut faciem torquens, aut sensum aliquem prorsus auferens Quòd si malum hoc penitus insederit, atque radices altius egerit, neque ipsum medicus neque aetatis mutatio submouent, sed cum aegrotante uiuit atque commoritur. Interdum morbus iste membra oculosque conuellens ac distorques dolores ciet: interdum & mentem in furorem adegit. Triste medius fidius est ipsius inuasionis spectaculum: turpis & eius desinentia, cum stercore, & lotio, & spontanea uentris solutone. Ipsius quoque morbi origo nurabilis & praeter hominum opinionem est: quippe nonnullis flagitiosis hounibus à luna imitti existimant: cuius rei causa & sacrum morbum hunc nommant.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
