Latin
330
Henri Estienne, Dictionarium medicum 330
Unproofread scanNot analysed yet
Et, si quidem crassa sit secundum substantiam, totam exulcerat cutem, usque ad carnem suppositam: atque hunc affectum Hippo crates nominat Herpetem exedentem: si uerò tenuior fuerit, id tantùm quod in superficie est, ueluti deurit: atque haec species generis sortitur appellationem, quippe quae sim pliciter &sine additione Herpes uocetur. Nam ex duabus alus speciebus quae quidem nuper dicta est, Herpes exedens nominatur: reliqua uerò altera, miliaris, quoniam in hoc affectu pustulae paruae ac multae per summam cutem similes milijs excitantur. Fit autem Herpes eiusmodi ex bile quidem &ipse, sed minus calida &acri quàm sint prio res. Galenus De arte curat: ad Glauconem, libri 2 cap. 1. Δριμός σοι χρμὸς ὁ καὶ τὸν ἔρπητα ποιῶν ἀλλʼ ἐαν μὲν ἅμι κτος ἡ χολη συῤῥέουσα τυχῃ, τῇ σφόδρα δριμύτητι τὸν ἐσθιόμενον ἔρπητα συνίστησι, μετʼ ἀναβρώσίως τὸ συνεχεις τοῦ δέρματος ἐπιλαμῦόρουσα (διὸ καὶ ἔρπης ὡνομάσθη τὸ πάθος) ἐαν δὲ φλέγματι συμμίγῃ, τὸν ἕτερον ἔρπητα τὸν ὀνομαζόμενον κιγχρίαν ἀποτελεῖ, κέγχροις ὁμοίας δογὰς κατὰ τὸ δέρμα ποιουντα. Id est, Humor quoque qui Herpetem facit, acer est: sique flaua bilis impermixta influat, uehementi acrimonia Herpetem exedentem gignit, qui continuam cutim erodendo occupat: (qua de re affectio ipsa Herpes nominatur) si uerò cum pituita misceatur, alterius Herpetis, qui muliaris dicitur, quique eminentias milij similes in cute excitat, causa est. Oribas. lib. 3. ad Lunapium, cap. 48.