# Dictionarium medicum 347

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 347. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/347

Nonnulli & Herculeum ipsum uocauerunt, non quòd Hercules eo uenaretur, sed uidentur isti, sicut alij etiam nominibus eius saeuitiam exprimere uoluerunt, ita & nonen hoc magnitudinem significant, Herculeum scilicet, effinxisse. Alij sacrum morbum falsa opinione decepti appellauerunt, sicut in lib. De sacro morbo explicatum est. Gal. in Hipp. lib. 6. De morb. uulg. Comm. 6. Θηρίωμα. CELS. Est etiam ulcus quod θηρίωμα Graeci uocant: id & per se nascitur, & interdum ulceri ex alia causa facto superuenit. Color est uel liuidus, uel niger: odorfoedus, multus, & muco similis humor Idipsum ulcus neque tactum neque medicamentum sentit, prurigine tantùm mouetur. At circa dolor est & inflammatio: interdum etiam febris ori. tur. Nonnunquam ex ulcere sanguis erumpit. Cel. I. 5. c. 28. Θυμοι. Ἥδη δὲ καὶ ἄλλοι τινες ὅγκοι τιτυγχόκασιν ἰδιων ὀνομάτων, οὐ δὲν ἐξαιρετον ἔχοντες, δʼ ἐπουλίδὲς καὶ παρουλίδες, καὶ θύμοι, καὶ τὰ λια ὅσα φιαῦτα σορκώδη βλάστηματα. Id est, Iam uerò quidam alij quoque tumores propria nomina adepti sunt, nihil selectum habentes, ut epulides, & parulides, & thynu, caeteraque quae talia carnosa germina sunt. Gal. De nonor praeter nat. cap. 17. Οἱ θύμοι, διρκώδες εἰσὶν ὑπροχαὶ, ποτὲ καὶ ἐπὶ τῆς βδιάνου, πο τὸ δὲ ἐπὶ τὸν πόσθης συνισταμοναι. Id est, Thymi carnosa sunt tubercula, nunc in glande, nunc in praeputio concrescentia. AEg. l. 6. cap. 58. Idem eiusdem libri cap. 70, Ὀ μν θύμος ὑπρογ τις ὅσι, ποτὲ μὲν ἐνερευθὴς, ποτὶ δὲ λευκὴ, κατὰ τὸ πλεστον ἅπονος, ἐμφερὴς τοῖς τοῦ θύμου κορυμβοις τὰ δὲ κονδυλώματα, σολιδώδει ἐπαναστάσεις εἰσιν. Id est, Thymus eminentia est à reliqua cute recedens, nunc rubens, nunc alba. plurima parte sine dolore, thymi corymbis similis Condylomata uerò, excrescen tiae sunt in callum induratae. CELS. At θύμιον nominatur quod super corpus quasi uerrucula eminet ad cutem tenue, suprà latius, subdurum & in summo per asperum. Idque summum colorem floris thym reprae, entat.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
