# Dictionarium medicum 348

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 348. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/348

unde ei nomen est: ibique facilè finditur & cruentatur: nonnunquam aliquantum sanguinis fundit, fereque circa magnitudinem fabae Aegyptiae est, rarò maius: interdum perexiguum. Modo unam, modò autem plura nascuntur, uel in talis, uel palus, uel infe rioribus pedum partibus. Pessima tamen in obscoenis sunt, maximèque ibi sanguinem fundunt. Celsus libri 5. Iκτερος. κτερος τιὸς δὲ βεῖν ὁ ὀξὼ καὶ διὰ τχρος ἀποκτείνων. ἡ χροιὴ ὅλη σδιοειδὴς σφόδρα ἐσὶ, χλωρότερν, οἷοι οἱ συνροι οἱ χλωροι. παρόμοιος δὲ καὶ ὁ χρῶς· καὶ τῷ ουρῳ ὑφίσταται δὲ ὁρό βιον πυῤῥὸν καὶ πυρέτος καὶ φρικη βλη χρὴ ἐχι. ἐνίστι δὲ καὶ τὸ ἱμάτιον οὐκ ἀνέγεται ἔχων, ἀλλὰ δάκνεται καὶ ξύεται, καὶ ἄσιτος ἐὼν τὰ ἑωθινὰ, τὰ σπλάτχνα ἀμυσῖ) ὡς ἐπιτοπολυ. καὶ ὁκόταν ἐγείρῃ τῆς αὐτὸν ἢ προίδια λέγεται, οὐκ αν ἔχεται. οπʼ ὡς ἐπιτοπολυ ἀποθνησκει ἔντος τεσσαρεσκαὶ δὲκα ἡμερῶν. ταύτας δὲ διαφυγὼν, ὑγιὴς γίνεται. Id est, Morbus regius huiusmodi acutus est, & citò occidit. Color totus mali corium ualde refert, & cum uirore pallidus est, quales sunt lacer ti cum uirore pallicantes. Consimile est etiam corpus: & in urina subsidet uelut eruum fuluum, & febris ac horror debilis habet. Quandoque etiam uestimenta ferre non potest, sed mordetur ac raditur. Et mane quum cibum non accepit, uiscera plerunque lancinantur. Et quum quis ipsum excitat, aut alloquitur, non patitur. Hic plerunque in quatuordecim diebus moritur: has si effugerit, sanus euadit. Hipp. De morb. lib. 3. Plura autem in alijs eiusdem locis habes.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
