# Dictionarium medicum 357

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 357. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/357

modum seruauerit, tunc mulier integra fruitur sanitate. Hi uerò omnes praeter naturam tumores ex melancholica superfluitate generantur, de qua diximus in Commentarijs in quibus de potentiis naturalibus egimus. Vbi ostendimus hunc humorem, dum sanguis in hepate fit, faecis uinariae proportione generari: expurgari autem à splene, qui ex eo naturaliter habet alimentum. Et paulo post, In mamillis autem saepe uidimus tumorem forma ac figura cancro animali consimilem Nam quemadmodum in isto pedes ex utraque parte sunt corporis, ita in hoc morbo uenae distenduntur, ac figuram omnino similem cancro repraesentant. Gal. De arte curat. ad Glauc. lib.i. cap. 10. Vide ibidem plura de eodem. Ὀ καρεῖνος ὅγκος ἐξιν ἀνώμαλος, ὀχθώδης, εἰδεχθὴς, ὑποπέλιδνος, ἐπώδυνος, ποτὲ μὲν ἀν ἕλκατος (ὃν καὶ κρυπτὸν Ιπποκράτης νόμασιν⟩ ὅσγε καὶ γέρουργούμενος. χριρον δια τιθεται ποτὶ δὲ ἐλκούμενος. ἐκ μραινης γὰρ χολης ἔχων τὴν γένεσιν, ὡς ἐπιπαν ἀναβιβρώσκε), συνιστάμενος ἐν πλείοσι μν τὸ σώματος μέρεσιν, ὡς μάλιστα δὲ κατὰ τὴν μήτρον καὶ τοὺς μαστοῖς ἐπὶ γυναικῶν. ἐγέτε ταὶ φλεβας πανταχθεν περιτεταμένας, ὥσπερ τὸ ζῶον ὁ καρεῖνος τον πόδας. ὅτεν ἀὑτῷ καὶ τύνομα τέθιται. Id est, Cancer, tumor est inaequalis, oris praetu midis, aspectu aeter, liuidus & indolens, interim sine ulcere, quem Hippocrates latentem nominauit (is si curetur, peior euadit) interim exulceratus: nam quum ex atracile duncat originem, magna parte eroditur. Pluribus quidem corporis partibus accidit, sed praecipuè foemmarum locis, & mammis, quae uenas undiquaque turgidas habent, quemadmodum cancer animal pedes: unde etiam nomen sortitus est. AEg. lib. 6. cap. 45. μέρεσι πέρυκε Ὀ καρκινος δὲ ἐν τοῖς πλείοσι τος τωματος Z. iij.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
