# Dictionarium medicum 377

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 377. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/377

Κολόβωμαθεῖν ἕκλειψις μόριου κατα τι μέρος το σώματος. I. Κολόβωμα est particulae corporis defectio. Gal. in Def. medΚολπος. Οταν ἀποδείρῃ τὰ σώματα τὸ πύον, ἀποστήσῃ τε καὶ διάστηση τῶν ὑποκειμένων τὰ περιέχοντα, κάπειτα κινωθέντος ἀντὺ καθ ὀντινουν τόπον, ἀδυνατήσῃ τὰ διάσταντα τῶν ἀρχαίαν ἀπολαβεῖν κατασταων, ὀνομάζεται τὸ πάθος κολπος. Id est, Quum corpora pus excoriat, abducitque & diducit ipsa à subiectis continentia, dein euacuato quoquo modo pure, nequeunt quae distant pristinam constitutionem recipere, affectus no nunatur sinus. Gal. De tumor. praet nat. cap. 4. Ἀχρι μὲν οὖν ἀναστόματον ἢ πρὸς τὴν ἐκτὸς ἐπιφανειαν τὸ οὕτω διακείκθνον μόριον, ἀφεστάναι μὲν γὰρ αὐτο λέγεται, τὸ δὲ καὶ αὐτὸ πάθος, ἀπόστημα κα λεται στομαθέντος δὲ ἀὑτοῦ κατα τι μέρος, ὡς ἐκκριθῆναι τὸ πριεχόμενον ὑγρὸν, οὔκέτ ἀπόστημα τὸ πάθος, δι ἴδη κόλπος ὀνομάζε). Id est, Quoad enim pars ita affecta in exteriore summitate occlusa est, atque os nullum habet, abscessisse quidem ipsa dicitur, affectio uerò abscessus proprie .i. ἀποστημα] uocatur: at ubi aliqua ex parte aperta est, ut qui continetur humor excernatur, non amplius abscessus sed sinus iam appellatur. Gal. in lib. Hipp. De ijs quae in medicatr. fiunt. Com. lib. 2. sect. 17. Οταν ἐπὶ πλεον ἀκόλλητον ἥ τὸ δέρμα τοῖς ὑποκειμένοις σώμασι, κόλπον ὀνομάζουσι τὸ τιοῦτα πάθος. Id est, Quum amplius agglutinandi cutem subiectis corporibus creuerit difficultas, huiusmodi affectum sinum nominant. Gal. De arte curat. ad Glauc. lib. sec. cap. 8. Oτι τὸ παρακείμενον δέρμα τοῖς ἕλκεσιν ἐπὶ πλέον ἀκόλλη. τον ἡ τις ὑποκειμένοις σώμασν, κόλπον τὸ τοιοῦτον πάθος ὄνομα ζουσιν. Id est, Quum adiacens ulceribus cutis, diutius subiectis corporibus non coalescit, glutinaturque? Graeci colpon no stri sinum nominant. AEg. lib. 4. cap. 48. Κονδύλωμα. Κονδύλωμα ἐσὶ δα κτυλίου στολίδος ἐπανάστασις μὲν φλεγμο ns. Id est, Condyloma est extuberatio, quae in ani parte rugosa cum inflammatione excitatur. Gal. in Def. med. CELS. Κονδύλωμα autem est tuberculum quod ex quadam inflammatione nasci solet. Id ubi ortum est, quod ad quietem, cibos, potionesque pertinet, eadem seruari debent quae proximè scripta sunt. Cels. lib. 6. cap. 18.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
