# Dictionarium medicum 380

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 380. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/380

bus non solùm ex capite, sed etiam uehementi clamoris conatu, & spiritus inspiratu frigidi, asperitas contrabitur. inflammationem repraesentan. Si morbus non finitur, fluxioque in pectus pulmone que ingruit, tussis oboritur ipsis maligna ac contumax. Quae & propter intemperiem subinde accidit, interim calidam, ut in febribus, interim frigidam, ut in austrinis diebus: eaque magis sica est. Iam uerò alijs quoque morbis tussis nonnunquam superuenit, uerbi gratia, pleuriticis iecorarijs, phthisicis, pulmonarijs. AEg. lib. 3. cap. 82. CELS. Distillat autem humor ex capite interdum in nares, quod leue est: interdum in fauces, quod peius est: inter dum etiam in pulmonem, quod pessimum est. Si in nares distillat, tenuis per has pituita profluit, caput leuiter dolet, grauitas eius sentitur, frequentia sternutamenta sunt: si in fau ces, has exasperat, tussiculam mouet: si in pulmonem, praeter sternutamenta & tussim est etiam capitis grauitas, lassi tudo, sitis, aestus, biliosa urina. Aliud autem (quanius non multum distans) malum, grauedo est. Haec nares claudit, uocem obtundit, tussim siccam mouet: sub eadem salsa est sa liua, sonant aures, uenae mouentur in capite, turbida urina est. Haec omnia κορύζας Hippocrates nominat: nunc uideo apud Graecos in grauedine hoc nomen seruari, distillationes κατασταγμοὺς appellari. Cels.lib. a cap. 2. Κειθή. Κριθία καλοῦσιν ἥτοι ποσιαν, ὅτων ἐπὶ τῶν βλεφάρων ἐξ σθυ μάλιστα ὑπὸ πυόν τι γένηται, τοχυμα κριθῆ ὅμοιον. Id est Ordeolum autem praeputiolum uocant, quum in palpebris forinsecus iuxta pilos maximè suppuratum quoddam tuberculum factum fuerit, figura ordeo simile. Aet. lib. 7. cap. 4.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
