# Dictionarium medicum 388

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 388. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/388

Idest Verumenim uero prae caeteris omnium maximè podagras & arthriti das comnuttit, qui ex continuis cruditatibus humor crudus coaceruari consueuit. Nam quum assidue peccetur, & crudis etiamnum cibis alij insuper ingerantur crudus colligitur succus: at quum neque uomitus casu aut arte expellat, neque uenter egerat, nonnunquam in laxiori intestino impactus, eos qui inde κωλικοι appellantur dolores excitat: interdum ad ischion id est coxendicem delatus, ischiadicos efficit: aliquando in uesicam irruens, urinae difficultatis fit causa. Quòd si nusquam horum locorum firmetur, sed in manus pedesque dispergatur, chiragras & podagras, itemque arthritidas generat. Actuar. lib. I. περὶ διαγνπαι. cap. 45. Κῶμα. Κῶμα οὐχ ὑπνώδες. Κῶμα] παῤ Ἰπποκράτη] ἐσὶν εἰς ὑπνον καταφορὰν οὐ δυναμένων τῶν ἐχοιείνων τῷ συμπτώματι τὰ τῶν ἐγρηγρότων πράττειν, ἀλλὰ κλείειν τε τὰ βλέφαρα δέοιόνων, ἐλπιζόντων τε κοιμηθήναι. συμβαίνει δʼ ἐνιοτι τούτων τὰ μὴ δύνασθαι κοιμηθήναι, κλεισθέντων τῶν βλεφάρων, ἀλλʼ ἀγρυπνεῖν ἐπὶ πλεῖστον. ὅπρ ὡνόμασεν ὁ Ἰπποκράτης οὐχ ὑπνωδὲς κωμα. Id est, Coma est apud Hippocratem in somnum de latio, nequeuntibus qui ab hoc occupantur symptomate uigilantium munia obire, sed tum palpebras claudere cupientibus, tum dormire sperantibus. Contingit autem interdum horum quibusdam ut clausis palpebris dormire nequeant, sed plurimum uigilent: quod Hipp. Comma non somniculosum ap pellauit. Gal. in I. Prorrh. Hipp. Com. I. sect.i.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
