Latin
4
Henri Estienne, Dictionarium medicum 4
Unproofread scanNot analysed yet
peri ut magnam me nostro Erotiano facturum iniuriam pu tarem si illum ei collegam darem. ille enim seria, (ut paucis dicam) hic autem aliud penè nihil quàm nugas scribit. qualia sunt ista, Εiphται δὲ πλευραὶ ὅτι πλήρες εἰσὶ μυελῶν. ἡ δα πολυθυραὶ, ὡς πλάτειαι καὶ χώραν πολλὴν διακατέχθισαι. ἢ πλεωραὶ οὖσαι, ὡς φυλασσοῦσαι καὶ πριε ευσαι τὴν πνθύμονα καὶ τὴν καρδίαν καὶ τὴν γάστερα, ἀπὸ τῶν ὡρεῖν καὶ φυλάσσειν. Item, Σιαγόνες λέγονται ὅτι σείονται περιαγναι ναι καὶ συνάγονται ἐν τῷ ἐσιον ἡμαῖ. ἡ ὅτ σιγὰρ ἐν αὐτον κεκλεισμένων. Sed uel hoc unum conuincet melius hominis inscitiam, Μυκτῆρες δὲ, ἀπὸ τῶν μοκτηρίζειν ἥμας οὐ διαπαὶ ζομεν. Quis enim contrà uerbum μυκτηρίζειν à nomine μικτῆ pes deductum non uidet? Ipsa certè ratio id dictat. Quamobrem tam fatuum scriptorem ad dignum se typographum amandam, alium Eroriano collegam quaesiui: sed nullum Galeno aptiorem inueni, cuius lexicum quum &antea esset ad Hippocratis lectionen utilissimum, longè tamen utilius Petri Gillij ex uet. cod. emendationes reddiderunt. Et de illis quidem hactenus. Quod autem ad medicinalium uocabulorum expositiones attinet, quum iam pri dem meum in colligendis ijs consilium tibi probauerim, qui nulli in eorum exacta cognitione cedis (ita tamen ut te non λογίατον sed ἰατρικῆς esse ἀριστοτέχρην, multorum quotidie inopinata salus testetur) quum etiam doctissimum medicum Conradum Gesnerum eius approbatorem habuerim, nullam iam commendationem hoc opus desideraturum, sed absque ea, tui illiusque similibus acceptum fore confido. Quòd si quis eorum quoque nomina quae ad medicam materiam pertinent, à me non addita queratur, ut sciat me Dioscoridem aliosque uno eodemque uolumine includere potuisse, sed appellationes aliarum rerum magis medicinae peculiarium propositas mihi in hoc opere fuisse, quarum cognitionem non aliunde quàm ex ipsis fontibus hauriendam studiosis huius artis dare uoluisse. Vale. ized b IN EROTIANI LExicon annotationes Henrici Stephani.