# Dictionarium medicum 420

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 420. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/420
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/420

arida lippitudo est quum oculus, atra humoris effluxum, aegrè cum dolore mouetur. Act. lib. 2. περι διαγν. παται. cap. 7. CELS. Est etiam genus aridae lippitudinis, ξηροφθαλμιαν Graeci appellant: neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tantùm, & cum dolore quodam grauescunt, & noctu praegraui pituita inarescunt: quantoque minor generis huius impetus, tanto finis minus expeditus est. Cel. lib. 6. cap. 6. Oζαινα. Ἐκ μὲν τοῦ γένοις τῶν παρὰ φυσιν ὅκων οἱ πολύποδες ἐν ταῖς ῥισὶ γννῶνται, κατὰ δὲ τὸ τῶν ἐλκώσεων, αἱ ὄζαιναι, κατὰ δὲ τὸ τῶν παρά ουσιν ἐκκρισίων, αἱ αἱ μον ῥάγιαι, γινόμναι τοῖς ἐξέως νοσουσι, κατὰ τὰς καλουμένας ἰδιως παρα τοῖς νεωτέροις ἰατοῖς πεκκρισεις, ἐν αἷς ἡ φυσις ἐπὶ κριτκὸν ὅρμησασα βοήθημα, της συμμετρίας οὐκ ἐκράτησε. πρῶτον οὖν τῶν καινῶν ποιήσομαι τὸν λόγον, ἐκ ἐπιῤῥοῆς ὑγρῶν δριμεων καὶ σηπεδονωδῶν γινοιόνων. ὡς ἑαί γε κιονον ἢ δριμέα, δυσιατα μὲν ἕλκη ποιεῖν πέφυκιν, οὐ μὴν ὄζοντα μεχρνρως. Id est, Ex generetumorum praeter naturam polypodes in naribus generantur: ex gnere uerò ulcerum, ozaenae. Secundum genus autem excretionum praeter naturam, αἱμοῤῥαγίαι .i. sanguinis eruptiones fiunt in morbis acutis, iuxta rationem earum quas recentiores medici priuatim superexcretiones appellant, ni mirum in quibus natura, ad iudicatorium auxilium concitata modum excessit. Primùm itaque de ozaenis sermonem faciam, quae ex humore acrium & putriscibilium influxu generantur, ita ut si acres solùm sint, aegrè curabilia ulcera producere consueuerint, non tamen graueolentia.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
