Latin
425
Henri Estienne, Dictionarium medicum 425
Unproofread scanNot analysed yet
πον μὲν οὖν ὀρυ, πάντως ὀλιγοχρόνιον, καὶ παν χρόνιον, ἐξ ἀνατκης βραδύ· οὐ μὴν ουτʼ εἰ βραγυχρόνιον, οξὺ πάντως, οὐδʼ εἰ βραδὺ, πολυχρόνιον. Id est, Plerique putant medici acutum uocari morbum de quo celeriter iudicium est, contrarium hiuus diuturnum. At ueritas non ita habet. est siquidem aliquis morbus breuis temporis Graeci βραγυχρόνιον appellant non tamen omnino acutis. Huic contrarius est χρονιος. i. diuturnus uel πολυχρόνιος, uel quomodocunque aliter quis uocare ipsum malit. Acuto alia morbi natura, nullum proprium nomen sortita, opposita est. idque meritò euenit. Nam acuti morbi propter uelocitatem periculosi, ut Archigenes descri ebat, ut autem Hippocrates, cum febre continua euenientis, acci dens necessariò erit ut celeriter indicetur. etenim ex motus specie acutus nuncupatur. Quiescendum uerò ei celerrimè ut qui ad proprium finem properet: nam idem est aeleriter moueri ac ad ternunum confluere. Erit iam omnino Geo χχρόνιος, quasi exigui temporis dicas aliâs tamen atque aliâs acutus, &exigui temporis dicetur. Nam propter motus celeritatem, acutus: quòd uerò diu morari cum eo qui ce leriter mouetur non potest, βραχουχρόνιος appellabitur. At natura alia morbi ei coniuncta est. multae siquidem febres diariae ex frigore quodam, uel adustione partium exterio rum, uel labore breui, uel uicilia, uel tristitia, uel ebrietate, uel ira, uel id genus similibus proueniunt, paruae simul &breues, &periculis prorsus uacuae. At qui nemo has uel idiora uel medicus acutum morbum uocare consueuit. Itaque acutus morbus à βραγυχρονίῳ. ibreuis temporis cla re his ipsis distinctus est. Tardus uerò cum longo confusus est: quanquam non eandem notionem obtinet: siquidem acutus tardo, breuis longo oppositus est.