Latin
477
Henri Estienne, Dictionarium medicum 477
Unproofread scanNot analysed yet
At medici quidam iuniores, quae non magnam mutationem habent, non continuas. i. synechos, caeterùm synochos nomi nant: continuas autem, eas solas quae non ueniunt ad integritatem, &intermittunt singulis accessionibus. Has uocant antiqui interim continuas, interim intermittentes. Nam sunt certè inter continuas &desinentes in integritatem mediae. Promde rectè, ubi cum synochis conferuntur, intermittentes appellantur: cum ad integritatem uenientibus, con tinuae. Gal. in lib. I Epid. Comm. 3. sect. 2. Ἐφʼ ὧν πυρετῶν ὁ παροζυσμος εἰς ἀπʼ ἄρχης ἄχρι παντὸς διαιόνων εἰς πολλαὶ ἡμερὰς ἐκτείνεται, ζυνοχοις ὀνομάζοισι φὰ τοιούτοις πυρέτοις, οὐχ ἄλλα κῷ μν ονόματι χρώμενοι, βλοικίζειν δʼ ἐλομενοι μᾶλλον ἢ καταλιπειν ἀνωνυμον αὐτῶν τὴν ἰδέαν. ἀλλʼ ωσωρίδέα μια τῶν βιούτων ἐσὶ πυρετων ἀφʼ ἧς ὀνομάζουσι ⟨νόχοις αὐτοῖς, οὕτως ἡ φύως οὐκέτι ἄπλη καὶ μία ανὲς μὲν τὸρ αὐτων ἐναργὲς ἔχουσι τὸτῆς σήψως σημεῖον· ἔνιοι δὲ οὐδʼ ὅλως ἔχοισι, οὐ ἐκ τοῦ γένοις τῶν ἐφυμέρων πυρετων ἔφαμνται. Id est, In quibus una accessio ab initio ad finem perpetuò manens in multos dies porrigitur, eas febres synochos lid est continentes appellant: non illi quidem Graeco nomine usi, caeterùm soloecismum committendum potius rati quàm formam ipsarum sine noune linquendum. At non, sicuti idea una eiusmodi febrium est à qua synochos eas nominant, ita &natura simplex unaque est. Quaedam nanque earum manifestam habent putredinis notam: quaedam prorsus non habent, quas nimirum ex diariarum febrium genere esse diximus. Galen. Meth. med. lib. 9. cap. 2.