# Dictionarium medicum 481

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 481. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/481

nam quum bilis perquam acris & aestuans fuerit, & intestina affectibus excipiendis opportuna, ipsa inter egrediendum deglubit & abradit. Atque si uitium est in incestino recto, τεινεσμὸς appellatur, eo quòd locus affectus τεινεται, id est extenditur, atque ad excernendumus cogitur. Actuar. lib. I. περὶ διαγνώσεως παθῶν, cap. 41. CELS. Est autem aliud lenius omnibus proximis, de quibus suprà dictum est, quod τεινες μὲν Graeci uocant: id neque acutis, neque longis morbis annumerari debet, quum & facilè tollatur, neque unquam per se iugulet. In hoc aequè atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est, aequè dolor ubi aliquid excernitur. Descendunt autem pituitae, mucisque similia, interdum etiam leuiter subcruen ta: sed his interponuntur nonnunquam ex cibo quoque rectè coacta. Cels. lib. 4. cap. 18. Τερηδων. Τερηδὼν θεὶν ὅστοδ καταάτρησις ἀπὸ φθορὰς. τὸ δὲ ὄνομα τῷ παθὲ ἀπὸ τῶν συμβεβηκότων τρημάτων, οἷονεί τις τρηδῶν ουσα. Id est, Teredo, est ossis pertusio ex corruptela facti. no men autem hoc est affectui ab accidentibus foraminibus tributum, quasi perforatio quaedam sit. Gal. in Def. med. Τέρμινθος. Καὶ τὸ τῶν τερμίνθων δʼ ὄνομα μρανων τινῶν ἐμφυμάτων ἐν τὰς κνημαῖς μάλιστα γιγνομένων ἐσὶ δηλωτικον, ἀπὸ τῆς κατὰ γρμα, καὶ χρόον, καὶ μέγεθος ὁμοιότητος τῷ κάρπῳ τῶν τερμινθων γεγονος. Id est, Sed terminthorum nomen nigras quasdam pustulas in cruribus maximè orientes sihh.i. enim cum principiorum uitiis consentiunt. Species uerò conuulsionis tres sunt, quum rectum corpus riget, aut retrorsum flectitur, aut prorsum uersus incuruatur. Recto quidem corpore cetanus dicitur, quum neutram in partem detortus homo atque inflexilis concentus est. At conuulsiones quae retrorsum aut in priorem partem fiunt, à tensione & loco nomenclaturam accipiunt.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
