# Dictionarium medicum 495

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 495. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/495
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/495

Quae urina uerò est exactè crocea, haec nihilo differre uidetur à croco Coryceo: quum omnes croci aliorum locorum differant praestantia coloris à croco Coryceo. Veruntamen ne nonunas peregrinitate falla ris, opinatus crocum Coryceum ualde differre colore à reliquis crocis, ego loco huius tibi proponam crocum qui ab Atho importatur, cuius colore duce tu praecedas. Verùm nec te oportet animum intendere coloribus qui apparent in cartamo & croco: (non enim parum aberraueri. subrubei enim & rubei illorum colores sunt) sed intendas coloribus illorum, quum illorum flores fuerint ex aqua triti. Actuar. lib. I. περιοῦρων, cap. 8. πόπυῤῥονοῦρον, καὶ πυῤῥόν. Ἐπειδαν μντι πλείων ἐπιχρώση βάφη τὴν ὡχρότητα, τῆς πέψεως προχωρούσης, τὰ ὑποπόῤῥα τῶν οὐρωνὰ δὴ καὶ συμμετρα ὁ λόγος οἱ δὲ) κατασκευάζεται, μὴ πάμπαν ἀκιβδήλῳ προσεοικότα χρυσῷ. τὸ δʼ ἐπὶ τούτοις οὖρον πυῤῥὸν καλουμενον, μᾶλλον εὑρίζῳ καὶ καθαρῷ χρίῳ ἑῳκει. μάθοις δʼ οὖ τοῦτο ἴσως τοῖς τῶν πλουσίων πρακυδας ταμείοις, εἰ μὴ παρὰ σοι χρυσὸς καθαρὸς κα θέστηκεν. Id est, Porro quum concoctio processerit, tum tinctura plus colorabit spiceum colorem: atque suffuluae siue subaureae urinae (quas mediocres & temperatas esse, inter omnes ratione compertum est) gignun tur, quae non usquequaque similes sunt puro auro. Post hasce urina est aurea siue fulua uocata, quae potius obrizo ac puro auro similis est. Discere poteris idipsum si uersatus fueris in conclaui ubi diuitum pecuniae reponuntur, si tibi aurum purum non fuerit. Actuar lib. I. περὶ ουρων, cap. 8.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
