# Dictionarium medicum 509

Henri Estienne, Dictionarium medicum, 509. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/509
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/509

Id est, Exquisita phrenitis à flaua bile nasatur, quum ipsa in cerebrum aut eius membranam distributa inflammationem excitauerit. Priusquam enim dispensata infixaque fuerit, non phrenitidem sed delirium producit. Atque hoc in acutarum magna parte febrium statu ac uigore accidere consueuit: deinde rursus in declinationibus cessare: atque id delirij proprium est, quòd febres per tota earum tempora non perseuerent, sed conquiescant: phrenitis autem semper perduret. Trall. lib. i. cap. 13. CELS. Insaniam febricitantium φρενιπν appellant. Cel. l. 2. cap. I. Idem l. 3. cap. is, Primam insaniae partem aggre diar, quae & acuta, & in febre est. Graeci φρένην appellant. φρικώδης πυρετος. Φρικώδης πυρετὸς σειν ὁ ἀναμεμιγιθνην ἔχων τῷ ῥίγει τῶν θέρμασιαν, σφυγμοῦ ἄγαν ἀσινες ἔχων, ὥστ μητε τῆς ἀφῆς ἀφικεσθαι, ἄλλως ἀπονενευκότας γαστὴρ ὠκωμένη, βορβορύζουσα, γλῶσσα ὑγρὰ πανυ, ὀξίζοντι ὅμοιον, καὶ ὠτρ σελῳ περικλύζε μνη. Id est, Horrida est, febris quae calorem habet rigoricon iunctum: in ea admodum imbecilli pulsus sunt, ut ne in tactum quidem cadant, sed sint acsi intro recesserint. In ea uenter tumefactus, ac murmurat, lingua ualde humida, quae quiddam acido simile habet, quo tanquam saliua arcum luitur. Gal. in Def med. φύγεθλον. Ἔστι τὴν ὁ μὲν βουβὼν, καὶ τὸ φυμα, καὶ τὸ φυγεθλον, ἀδένων παθήματα, βουβὼν μὲν, ἡ φλεγμονὴ· φομα δὲ, τὸ ταχέως αὑξόμνον, καὶ πρὸς ἐκπυκων ἐπειγόμενον φυγέθλον δὲ, το λεγόμενον φλεγμονῶδες ἐριιπελας, ἢ ἐρισιπελατώδης φλε γμονή. Id est, Sunt enim, bubon, phyma, & phygethlon, partium laxarum (quas glandulas, id est adenas, uocant) passiones. bubon quidem, inflammatio.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
