Latin
515
Henri Estienne, Dictionarium medicum 515
Unproofread scanNot analysed yet
Primò aequè facienda mentio est cholerae, quia commune id stomachi atque intestinorum uitium ui deri potest. Nam simul &deiectio &uomitus est, praeterque haec inflatio est, incestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primùm aquae similis, deinde ut inea recent caro lota esse uideatur, interdum alba, nonnunquam nigra, uel uaria. Ergo eo nomine morbum hunc χολέραν Graeci nominarunt. Cels. lib. 4. cap. II. Χορδαψός. Χορδατος θειν ὅταν ἐκ ἔχῃ τὸς ὅγκος ἐν τῇ χώρᾳ τῶν λεπτῶν ἐντέρων, ὡς δοκεῖν δὲ χρρδήν τινα περιεστραφθαι τὸ ἔντερον. Id est, Chordapsus est quum scilicet tumor aliquis emi net in tenuium intestinorum parte, ut uideatur intestinum ad chordae similitudinem conuolutum. Gal. De loc. affl. 6. c. 2. CELS. Inter ipsa uerò intestina consistunt duo morbi, quorum alter in tenuiore, alter in pleniore intestino est. Prior acutus est, insequens esse longus potest. Diocles Carystius tenuioris intestini morbum χορδατὸν, plenioris à λεὸν noinauit. Aplerisque uideo nunc illum priorem, εἰλεὸν hunc χορδιον nominari. Cel. lib. 4. cap. 13. Χρόνιον νόσημα. Χρόνιον νόσημα θεὶ τὸ μεταβάλλον ἐπὶ τὸ χειρον καὶ ἐπὶ τὸ κρεῖττον, κρινόμενον ἐν μησὶ καὶ ἐνιαύτοις, ἢ καὶ συναποθῆσκον τῷ ἀνθρωπῳ. Id est, Diuturnus morbus est qui modò ad priorem, modò ad meliorem statum uergit, &menstruo aut annuo spatio indicatur, aut etiam cum homine simul perit. Gal. in Def. med. Χόριον. Πρῶτον συνίσταται τοῦ ἐμβρύου τὸ χόριον, εἶτα τὰ λοιπά. τὸ χόριον μὲν συνέστηκεν ἐκ δύο φλεβῶν καὶ δύο ἀρτηριῶν, καὶ πέμπτου τοῦ καλουμένου οὐράχου, οὗτοι ἐπειδὴ χωρημά ὅτι τοῦ ἀμβρυου, οἷονεὶ χώριον, ἢ ἐπειδὴ χρρηγεῖ τὴν σοφὴν ἀυτῇ. lzlz. ij. Id est, In primis efficitur foetus secunda, tum caetera: ipsa au tem secuda ex duabus uenis &duabus arterijs, &quin to quod urachum uocant, constituta est. Secunda porro ap pellatur χόριον, seu quòd sit foetus χωρημα, hoc est conceptaculum, seu quòd ei χρnys (hoc est suppeditat alimentum. Gal. in Def. med.