# Dictionarium medicum 528

Henri Estienne, Dictionarium medicum, EX GALENI LIB. II. DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/528
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/528

DE APPELLATIONIbus partium corporis humani. Ex Rufo Ephesio. AAximae corporis partes hae sunt, κεραλὴ caput, αυNI, hos collum, Sώραξ thoraxτ, χῖρες manus) & σκελ crura]. θώρακα autem uocamus non solùm eam partem quae ἀπὸ τῆς κλειδῶν à iugulis usque ad ὑποχόνδρια! praecordia pertinet, uerumetiam totum illud quod intra iugula pudendaque concluditur. Κεφδρὴ (caput] uocatur & quod capillatum est, separatim, & simul cum facie. Capillati autem prior pars, βρέγμα sinciput auersa uerò inion occiput nominatur. Partes à la teribus sincipitis positae, κόρσαι & κροταφοι tempora dicun tur. Quod autem in medio capite est, ubi maximè capilli inuoluuntur, κορυφρὴ uerticem uocamus: partem sub sincipite, μέτωπον frontem: iuxta tempora, pilorum exortus, Iκλοι lanugo) dicuntur. Occipitis autem capilli promissi χαῖται crines uocitantur. Vltimae frontis rugae, ἐπισκανιον: quod oculis attrahimus quando nobiscum aliquid altius contamus, aut ueremur. Alij uerò partem sub supercilijs carnosam, ἐπισκανιον uocauerunt. At ὀφρύες ( supercilia hirsutae frontis extremitates sunt: quorum interstitium, μεσοφρυον Latinè glabella, quòd glabrum sit) dicitur. Sub supercilijs, βλέφapalpalpebrae, quas etiam genas uocant altera supra, altera infra sita sunt. Ab ijs prodeuntes pili, ταροοὶ & βλεφαρίδες cilia nominantur: harum ext rema, quum nos dormimus sese contingentia, στεφανα corona & χλαι ungulae. Superioris palpebrae superficiei quod superimpen det, κόῖλον] cauum: illi autem respondens inferius, ὑποκοιλον subcauum. quod quidem & in aqua inter cutem, & alioqui in prauo corporis habitu, & in longinquo haemorrhoidum effluuio, & antiqua mulierum menstrua purgatione, nonnunquam etiam inchoantibus lippitudinibus, intu mescere consueuit.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
