Latin
EX GALENI LIB. II. DE
Henri Estienne, Dictionarium medicum 539
Unproofread scanNot analysed yet
Ab auditorijs autem meatibus ad malas pertinentes processus, Lu γωματα[q. d. iugamenta nuncupantur. Τοὺ μύας musculos caua τῆς κροτάφων (temporum replentes, κροταφιται! temporales, qui inferiorem maxillam amplectuntur, μασσητηρας mansores uocant. Tenues illi &oblongi, deorsumque uersus fauces uergentes processus, σλοειδεις columniformes dicti sunt. Eudemus autem illos Gallorum calcaribus assimilat, ac sine appellatione relinquit. Foramina permulta quidem per κρανίον] caluariam perforata sunt, quae omnia, duobus exceptis quae τυφλὰλσα cal appellantur, nomine uacant. Inter se autem medici altercantur utranam hoc nomine appellanda sint: num illa quae prope maximum caluariae foramen adiacent, per quod ὁ νωτιαῖος μυελὸς spinae medulla in uertebras delabitur: an illa quae prope auditorias cauernas, &paulo prius iuxta maxillae articulos sunt. Sed neque illa neque haec adeo caeca sunt quin ea in magnum spinalis medullae cauum peruadant, haec, sub τα ἡθμοειδη ]foramina cribrum repraesentantia subeant. Ac per ipsa omnia nerui transire conspiciuntur: de quibus in diuisionibus sermo habebitur. uerum ideo ipsi caeca dixisse uisi sunt, quòd non in rectum excauata esse cernantur. Intra caluariam, ὁ ἐγκέφαλocoerebrum continetur. Id μήνινες membranae circunuoluunt, altera crassior robustiorque, ossi proxima: tenuior altera, &firma quidem, sed priore minus, quae cerebrum contingit. Summa cerebri pars κιpoveiδὴς uaricosa appellatur: inferior atque posterior, βάσcis: à basi oriens processus, παριγκεφαλίς aerebellum. Ipsius cerebri cauernae, κοιλίαι (uentriculi. Ventriculos interius obuoluens tunica, χροειδὴς] secundis similis cognominatur. Herophilus autem &μηνιγνα χρροει on membranam secundis similem appellat. Germina à ae rebro enascentia, νῶν ρα αἱσθητικα nerus sensorij &προαιpenta electorijs sunt: per quos sensus &uoluntaria motiosit, omnisque corporis actio perficitur.