# Dictionarium medicum 540

Henri Estienne, Dictionarium medicum, EX GALENI LIB. II. DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/540
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/540

horum autem ner uorum quidam à spinali medulla, & ex ipsam cingente membrana expullulant. Nonator uerò dorsalem & paχτην spinalem omnem pariter per uertebras defluentem medullam nominant. Oculi tunicarum primam inter extima conspicuaque membra, κερατοειδη cornularem superius nominauimus: secunda ῥαγειδὴς atque χοροειδὴς dicitur: qua parte τῷ κεραοειδεῖ [cornulari subiicitur ῥαγοειδης, quòd exterius laeuore, interius aspretudine, τῇ ῥαγluuae acino sit persinilis. qua uerò albam tunicam subit, χρροειδης uocatur: quoniam uenulis referta, χριον foetus circundatum (id est secundas repraesentat. Demde tertia humorem ὑαλοειδέα là uitri similitudine ita uocatum continet. haec antiquo uocabulo, propter tenuitatem δραχροειδὴς appellata est Latinè aranealem dicere ausis. at quoniam Herophilus eam ἀμφβλης κατεti) contracto assimilat, nonnulli & ἀμφιβλησpoeni reticularem, alii ab inclusohumore qui uitri gerit similitudinem ὑδροειδέα nominarunt. Quarta membranula guttam quandam humoris κρυσταλλοειδη includit. Haec antiquitus nomine caruit: à posteris, φακοειδὴς lq. d. lenucularis ob figuram: κρυσταλλοειδὴς uerò à centento humore, cognominata est. Primam colli uertebram, ὁδόντα dentem appellare mihi uidetur Hippocrates. Sub tonsillis ossiculum, gutturis caput continens, quidam defigura est Ἰψιλου, [ψιλοιδὲς appellauerunt. Caeterùm Herophilus, quoniam tonsillis assideat, παραστάτὴν assessorem uocat. Secundae uertebrae processus sursum ac prorsum uersus spectans, πυρηνοειδὴς ab oliuae nuclei similitudine dictus est. Iter illud per quod cibi potionem sque in uentriculum descendunt, σομι χρς & οἰσοφάγος] gula est. Nerui ab utroque eius latere, τονοι: caeteraque censoria atque fibrosa pariter τονοι] tenores in Latinum uertere li ceat dicuntur. Asperae arteriae summum, βρoyxos! guttur! est.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
