Latin
548
Henri Estienne, Dictionarium medicum 548
Unproofread scanNot analysed yet
Τὸ βριφος] foetus membranis inuoluitur, quarum tenuem ac molliorem ἄμειον uocit Empedocles, deducta ab ἀμνὸς, id est agnus, appellatione. Inde Eileithia dea quae partui praeest, ἀμνια mihi cognominari uidetur, non à Cre tae (ut alij existimant) quodam portu. Nos hanc tunicam dissecantes, humoris cuiusdam longè illo qui in secundis continetur mundioris plenam inuenimus, accuratemque aestiman tibus, ueluti quidam foetus sudor uidebatur. Per omne χον ue rò urinaculum humorem quendam in χριοι] secundas! instar urinae transfundi cognouimus. Sed ἄμοιος interius foetui, secundae autem exterius uuluae, breuis atque uenosa tunica, adhaerebant. E secundis ὁμφδος lumbilicus loritur, ex duabus uenis totidemque arteriis ompositus, &ex quinto appellato vracho urinaculo breui uasculo, utrim que cauo, è uesicae fundo in secundas intrante. Plurima in homine reperta huiusmodi appellationibus insignire oportet. quòd siquid in his omissum fuerit, non ideo tamen plurima, ob pauca quaedam conniuentibus oculis praeterita, aspernari conueniet.