Latin
DE EXTERIORIBVS CORPORIS
Henri Estienne, Dictionarium medicum 559
Unproofread scanNot analysed yet
Subsidit leniter iecinori, capacitate literam sigma referens, &altero extremo in sinisteriorem partem uergit: ubi est &πυλωρὸς [quid. ianitor qui, ne nutrimentum ex eo confertim delabatur prohibet. νσις uerò &λεπτὸν ἔντεporlieiunum &tenue intestinum digestioni dicatum est, in sinus multos implicitum. Comittitur autem τῷ μιδραίῳ aut μεσυτιρίῳ, quod uenae in id descendentes intertexunt, per quas digestio plurima fit ad portas hepatis. Ei uerò τὸ λεπτον ἔντερον tenuius intestinum est ita connexum, ut pars eius esse uideatur: quippe ieiuno explicato persimile est. differt tamen, quòd nec uacuum sit, nec uasorum copiam habeat. Deinceps est τυφλὸν ἔντερον caecum intestinum alimento reci piendo accommodatum. Huic adhaerescit κα λα laxius intestinum, quod excrementa ex distributione segregata susci pit. Pertendens autem ad dextram supra umbilicum inter iecur &lienem, deorsum rursus fertur, &lectitur σπιγαστριοι abdomen totum, in ἀπιυθυσμενον rectum intesti num desinens. Quum igitur duo meatus à lato oris spatio incipiant, alterum iuxta priorem colli partem, βρογγεν aut τραχείαν ἀντηριαν nominamus: alterum, stomachum. Vnde uerò initium capit arteria, &ubi aperitur, φὰρυγα fauces uel λάρυγγα uocamus. Caeterùm totus meatus ex cartilaginibus quae sunt κρικοειδεῖς aut κυκλοτερεῖς] anuli uel circuli modo compositae constat, quo firmus continuae animantis respirationi maneat, nec comprimatur. quare etiam ostium eius semper patescit. nam cibi abstinentiam tole rare potes diutissimè, ab inspiratione autem abstinere, ne minimum quidem temporis. Huius rei gratia purum hunc spiritus transitum natura dedit, ne impedimenti quid sentiat. Enimuero siquid uel cibi uel potus in arteriam imprudentibus delabitur, strangulationes &tusses statim excitantur, donec à spiritus impetu excussum efferatur. Iam uerò aspera arteria spiritum pulmoni transmittit, definit.