Latin
OETEOAOTIA, ID EST, OSSIVM
Henri Estienne, Dictionarium medicum 563
Unproofread scanNot analysed yet
Deinceps alia duo ossa super fora mina per quae facultas audiendi est, emergunt, ζυγρειδη iugalia appellata: sub his rursus alia duo, λιθοειδὴ petrae mo do prominentia. Priore capitis parte processus sunt βθονοει δεις lacui similes dicti. Facti autem sunt ad φαρυννετρου faucium diuisionem vbi summae eorum partes cartilagine committuntur, os υλοειδὲς appellatur. Quae uerò super his sunt, nomen desiderant. Quorum in priore parte situm est ος πολυμορφον]q. d. multiforme appellatum. Porro superioris maxillae ossa coagmentatione constant. τὸ πρόσωπον facies habet nouem συμφυσις coagmentationes. Prima in lato utroque oculorum spatio situm obtinet: duae à latere na rium utroque: alia medias nares recta intersecat. Malae quoque singulas habent. Duae rursus obliquae palatum secant, unaque in rectum idem palatum diuidit. Communes autem faciei &capitis sunt ἐπὶ τοῖς ζυγωμάτων in ossibus in galibus. Iam quidem faciei duodecim ossa sunt: narium, duo: oculorum quoque, totidem: malarum, singula: ὑπας, palatis quatuor: τ φατνίων dentium receptaculorum, duo alis similia. Maxilla autem inferior, quorundam sententia, duo in mento coalescentia uel cohaerentia habet ossanonnullorum sententia, unum. Caeterùm dentes κατὰ γέμφω mi per fixuram iunguntur, quippe qui receptaculis suis infixi sint. Sunt autem numero trigintaduo. ex quibus quaterni primi, in superiore atque inferiore maxilla quia secantτομεῖς nominantur: κυνόδοντες] canini quatuor, μολίrui molares uiginti sunt. Reliquorum ossium clauiculae ad summum quidem humerum coeuntes deligantur, ad pectus autem nn. ij. articuli &cohaerentiae uel coagmentationis mistionem facere uidentur, &Romanae literae S, &quidem expansae, ficuram ostendunt. Dem πλευραὶ (costae duodecim in utroque latere habentur. Septem ex ijs cum spinae uertebris, cumque osse pectorali utrinque coeunt.