# Dictionarium medicum 568

Henri Estienne, Dictionarium medicum, EX GALENI LIBELLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/568
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/568

Eraρέρως igitur est quum cauitas quae excipit, habet sufficientem profunditatem, & caput quod insinuatur ad uerbum, ingreditur oblongum est uel porrectum. Αρθρωδια autem est, quum & cauitas superficiaria, & caput depressum est. (Voco autem oblongum uel, porrectum caput, & depressum, ambo referens ad αὐχνας ceruices, quibus adnata sunt. Αὑγένες au tem ceruices sunt ἀποφυσις abnascentiae ossium graciles: quarum extremitas, quae crassior & orbiculata est, uocatur καρδρὴ caput. At quum abnascentiae extremitas est acuta, non amplius αὐγὴν uocatur, sed κορωνη, uel κορωνον. Ex cauitatibus autem capita excipientibus, profundior quidem, κτόMacetabulum nuncupatur: quae appellatio medicis omnibus familiaris est. at superficiaria cautas à nonnullis γλήnab ocularis sinus similitudine uocata fuit. ) Iam uerò terκὰ διαρθρωσας species, quam γένηλυμον nommari diximus, sit quum ossa composita, in se uicissim ingrediuntur, ut in uer tebris usuuenit, & in diarthrosi cubiti cum brachio. Sed quaedam in his quoque differentia est. nam in uertebris, media in utranque circumpositam ingreditur, at brachium & cubitus mutuum in se ingressum habent. Συναῤθρωσις autem coarticulatio habet & ipsa tres species, quae δαφη, γομφωσις, & δρμονία nominantur. Facu sutura est compositio rebus consutis similis, ut in capitis ossibus uidere est. Ad quam patefaciendam, alij πριονοειδὴ συνταξ ἡ serratilem compositionem definiunt, alij εἰς ὄνυχε συμπηξ, ν in unguem compactionem: declarantes opinor & nobis in memoriam reuocantes, illi quidem, serrarum mu tuum in se ingressum, quum alterius conuexitates id est dentatae partes in alterius contigui cauitates ingrediuntur: hi uerò ea quae in unguem compinque dicuntur. fit autem haec compactio quum conuexitates quae unguis speciem referunt, in cauitates ad excipiendum idoneas ingrediuntur. Atμονία autem, coarticulatio est per lineam simplicem. Sunc autem nonnulla maxillae superioris & quaedam etiam capitis ossa hoc modo inter se connexa.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
