# Dictionarium medicum 569

Henri Estienne, Dictionarium medicum, EX GALENI LIBELLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/569
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/569

Τόμφωως ueroque d. conclauatio, uel contignatio coarticulatio est per impactionem lid est, quum os ossi infigitur instar claui impacti. Συμφυσις quoque coalescentia, uel coalitus, aut coalitio duas habet primas differentias alia enim ossa inter se inuicen id est mutuo nexu coalescunt: alia uerò, per alia lid est aliorum interuentu. Inter se quidem coalescunt quae rungosiora mollioraque sunt: per alia autem, quae sicciora & densiora. Haec autem ipsa quae per alia fit coalescentias tres habet differentias: quae nominibus antiquis ca rent, sed qui recentiorum medicorum nonunibus) uti uolet, uocare poterit συγγόνδρωσιν quidem (qu. d. concartilaginationem eam coalescentiam quae fit δια χρνδρους per cartilaginem: συννθύρωσιν autem, iqu. d. conneruationem eam quae fit διὰ ιεύρου per neruum: at συσάρκωσιν, [q. d. concarnationem quae fit διὰ ὀρρκὸς, per carnem. Νερων] neruorum tres sunt differentiae, seu species. aliae enim ναρα uocantur προαιρετικα spontanei nerui quae ex o rebro & è spinali medulla oriuntur: alia, συνδέτικα / colligatorij, uel ligamentales qui ortum ab ossibus habent. Tertia autem differentia quae τίνων! tendo uocatur, ex musculo originem ducit. Vt igitur nulla ne hîc quidem sit obscuritas propter aequiuoca nomina, quaecunque ex cerebro & spinali medulla oriuntur, προαιρετικὰ: quaecunque ex musculis, τένοντας: quaecunque ex ossibus, συνδέσμοις appellamus. Naturalis figura capitis oblongae sphaerae potissimum similis est. est autem & altera quae uocatur φοὸν γὰρμα acuminata figura.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
