Latin
EX GALENI LIBELLO
Henri Estienne, Dictionarium medicum 570
Unproofread scanNot analysed yet
Naturalis igitur figura capitis tres omnino habet in eo papac suturas: duas quidem transuersas, quarum altera in occipitio sita est, in sincipite altera: tertiam uerò aliam praeter illas, per capitis longitudinem, quae à media sutura posteriore ad mediam anteriorem porrecta est. Anteriorem ραφὴν suturam uocant στερανιαιαν coronariam, quia huic potissimum parti capitis circumponuntur στερανalcoronae. posteriorem, λαμβδοειδὴ (ut quae speciem literae lambda referat, quia uniuersa eius figura literae Aest assimilis. Ipsa autem siturarum figura potissimum literae Asinulis est. Duae quoque ab hac aequidistantes lineae, per capitis longitudinem, à posteriore in priorem partem super aures feruntur. Hae autem fiunt duobus inter se ossibus cohaerentibus: non per suturam quidem, siculi quae superius dicta sunt: sed paulatim ἀπολεπτανόμενον εἰς λεπιδα! attenuatum in squamae modum id os quod à sincipite descendit, subster nitur illi quod inferne ab auribus ascendit. proptereaque eas nonnulli non suturas simpliciter, sed à squamae similitudine λεπιδοειδεις ῥαρας, squamiformes suturas aut Rem δοιδὴ προσκολληματα squamiformes conglutinationes appellarunt. A nobis quoque, euidentioris doctrinae causa, ῥαφαὶ iuxta aures sitae, λεπιδοιδεῖς nominentur. Ita ut quinque quidem peculiares capitis suturae sint, λαμβδοείδης, ge φανιαία, καὶ ἡ κατὰ τὸ μῆκος εθεια! quae rectà per longitudinem fertur: duae item πράλληλοι αὐτῆς ab ea aequidistantes, quae in ossibus squamiformibus habentur: duae uerò aliae communes superiori maxillae, eique ossi quod à nonnullis inter capitis, ab alijs inter maxillae superioris ossa (quum inter utrunque sit medium) numeratur. Reliqua duoossa utrinque ad aures posita, multifariam se habent.