# Dictionarium medicum 573

Henri Estienne, Dictionarium medicum, EX GALENI LIBELLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/573
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/573

Sed hae quidem per transuersas fiune partes primae uertebrae & ipsius capitis: at uerò ἀπόφυσις πυρηνοειδὴς sursum spectat, atque ab anterioribus uertebrae secundae partibus proficiscens, ualido quodam rotundoque ligamento capiti alligatur, eique summa uertebra locum cui aptè ac tutò innitatur praebet: in eademque transuersum quoddam ligamentum eritur, quod illi intus aduoluitur. Hanc ipsam ἀπὸ φισιν nonnulli ὀδοντοειδὴ uocant. Hippocrates autem totam etiam secundam uertebram oδοντα nominauit, ab ea. Posteriorem ἀπόφισιν, quam ἄκανταν! spinam uocant, omnes uertebrae habent prima excepta, quae sola exiguam quandam in parte anteriore habet ἀπόφυσιν. Decima solum uer tebra non tantùm sursum sed etiam deorsum spectantes ἀποφυσις habet, desinentes in extremitates κονδυλώδες tu berosas, sicuti prima ceruicis uertebra utrasque ἀποφυτὸς habet γλυνοειδεις [sinuosas, uel sinuatas. In caeteris, suprae decimam, ἀποφυσις quidem quae sursum uergunt sunt κον δυλώδεις, quae autem deorsum, γλυοειδεῖς sunt: at in illis quae infra eam sunt, uice uersa. Οτοῦν ἐερὸν los sacrum) ex tribus particulis, tanquam ex proprijs quibusdam uertebris, constructum est: harumque in ext remitate os allud quartum quod κοκκυξ nonunatur, additum est. In extremitate lati ossis aliud os subest quod κόκκυξ ap pellatur, idque ex tribus peculiaribus particulis constat. Lae plus cartilaginis, potissimumque in extremo, quàm latum os, habent. Tota στερνου pecteralis ossis figura à nonnullis, quia Liquo gladij similitudinem repraesentat, ξ φοειδὴς nommatur. Alij non pectorale os totum, sed eam duntaxat cartila gnem quae in imo eius est, hoc nomine appellant.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
