Latin
EX GALENI LIBELLO
Henri Estienne, Dictionarium medicum 574
Unproofread scanNot analysed yet
Contegit autem saepe scapularum os cartilago, sed uberius in imo: &à spina tenue inchoatum, paulatim plenius efficitur, donec ad acromio uicina loca peruenerit: ibique cum iugulo coarticulatur. Et anatomicorum quidem nonnulli hanc ipsam eorum compactionem appellant ἄκρωμιον δημονίαν: alij uerò praeter haec ambo quae coniungantur, tertium os esse inquiunt, quod in ipsis tantummodo hominibus depre henditur: id κατακλεῖ δα &ἀκρώμιον appellantes. Sub ea parte, scapularum ossi ἀπόφιοις quaedam subest. uocatur autem αυγὲν ὡμοπλάτης ceruix scapulae. isque in extremo in acetabulum desinens, cum humeri capite alligatur. Est etiam huic ossi alia interiore in parte exigua &acuta ἀπόριοις, quae ἀικυροειδὴς anchoriformis. i. anchorae for man habens) à nonnullis, κορακοειδὴς! coruiformus) ab alijs nuncupatur: quandoquidem extrema eius pars uti coruiculae rostrum exterius inclinat Pars tota quae interbrachium &καρπὸν quod brachiale uocant, sita est, eiusdemque etiam partis os grandius, πηγνe! cubitus appellatur. Is alteri subest ossi quod κερκες Tradius nominatur. Cuius pars extrema superior, superficiaria cauitate exterius humeri tuberculum recipit. Quod est inter digitos &καρπὸν brachia le appellatin μετακαρπιον post brachiale: idque brachiali per συναῤθρωσιν, at prioribus digitorum phalangibus (nam φὰ λαγνυ uocantur ossa digiorum, quae nonnulli σκυταλίδας nominant) per διαρθρων alligatur. Pollicis tantummodo prius internodium ex transuerso ipsi μετακαρπίῳ per διαῤθρωτv annexum est. Rectis ab utroque latere magnisque latiossis abnascen tiis duo quaedam ossa apposita adstructaque sunt, quibus integris nullum nomen inditum est.