# Dictionarium medicum 575

Henri Estienne, Dictionarium medicum, EX GALENI LIBELLO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/575
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/henri-estienne/dictionarium-medicum/575

nam latae ipsorum superiores partes λαγόνων ὀστατilium ossa, exteriores, post semo ris ingressum, inferioresque, iχων ὀστά coxendicum ossaquae inde in anteriora protensae, tenuesque & perforatae, atque inter se in extremo connatae sunt, σης σστά pectinis ossa appellantur. Totius artem femoris forma, anteriore quidem in parte exterioremque, gibba, in posteriore interioremque, sima est. Sed sub huius ceruice duae exiguae sunt abnascentiae, quas ξοχαντῆρας uocant: quarum exteriorem, quae longè maior est, γλουτο(natem appellant. Tota pars cruris quae inter talum genuque posita est, eiusdemque etiam partis os grandius, κνηύη tibia appellatur. Haec interiore in parte sita est, eique tantummodo femur ipsum per διαῤθρωσιν annectitur. Os enim quod extrinsecus locatum est, προνητ sura nominatur. Totum illud quod in anteriore parte κνημης Itibiae tenue & carnis est expers, αὐτκνήμιον [ocrea dicitur. ab utroque autem latere imae partes tibiae suraeque, equea malleoli nuncupantur: iique globi rursus & omnino carne carentes, extra alia prominent. quos uulgus ἀστραγαλοιltalos uocat: sed errat penitus. nam sub his utrinque talus continetur, ac undequaque contentur, ut ne cum tangere quidem possis. σφυρὰ autem extremitates sunt ἀποφυσιων tibiae & surae, globae quidem exteriore in parte (uti patet,) intrinsecus uerò cauae. Quà femur thiae per διαῤθρωσιν annectitur, os extrinsecus carti aginosum rotundumque appositum est, quod ex subiectis ossibus ea quae guba & ueluti tuberosa sunt, aptis calutatibus comprehendit: paulumque prominens, quod inter femur tibiamque spatium patet complectitur. Id ipsum ος ἐπιγονατίδα patellam quidam, alij μύλὴν molam! uocant.

---

Henri Estienne, Dictionarium medicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Dictionarium_medicum.
