# HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?) 1.349-392

Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?), Lines 1.349-1.392. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henry-of-settimello/henry-of-settimello-elegia-fl-c-1190/1.349

Nonne sua licite sic quilibet utitur arte?
Quod sibi sors dederit utitur omnis homo:
miles equis, piscator aquis et clericus hymnis,
nauta fretis, pugiles Marte, poeta metris.
Rusticus asper arat, numerat mercator avarus,
virgo legitflores, stultus amator amat.
Ast ego, que dea sum, qua nulla potentior orbe,
quem ligat Occeani circulus orbe suo,
nonne meam licite, stultissime, prosequar artem?
Sic opus est ut te precipitando rotem.
Ergo vide quid agas. Sapiens deliberat ante
quam faciat; sic tu premeditare, miser.
Ha, genus humanum mea quantis asperat acta
morsibus, atque meum dentibus occat opus!
Si sibi divitias digitis porrexero laxis,
laudibus extollor imperialis ego:
tunc ego summa parens et tuncreginaverenda,
tunc dea summa, deo preferor ipsa Iovi.
Sed si forte meam retinentem clausero dextram,
morsibus et stimulis mordeor ipsa feris:
tunc ego periura, tunc turpis adultera dicor,
tuncque sacerdotem me vitiasse ferunt.
Tu modo; sed quare me dentibus asper acutis,
infelix, laceras colloquiisque tuis?
Arbitrio loqueris: nam iuris pondus abhorres
et dedignaris de ratione loqui.
Se docet iniustam causam partemque tueri
qui solis probris certat iniqua loqui;
sic solet ignavus, cum desunt verba, sophysta
garrulus, ut videant, voce tonare, sui.
Sic quoque, cum desunt tibi iura, recurris ad ipsam,
quam bene novisti, garrulitatis opem.
Ergo si qua tuis, quod non puto, mentibus herent
iusta, refer; vel tu, quod magis oro, sile."
Tunc ego: "Vesanum, meretrix Rannusia, monstrum,
num licet hoc solum verba referre michi?
Tu facis et dicis: laceras me, perfida, factis,
improperas post hec facta nefanda michi.
Nunc scio de facto quod semper culpa redundat
in miserum, qui non unde tuetur habet;
lis quotiens oritur aquilas atque inter olores,
culpa solet minimis semper iniqua dari;
sic quotiens certant Acteon rexque ferarum,
pessima qui minor est iura fovere ferunt.

---

Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/henrysettimello.html.
