# HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?) 1.479-520

Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?), Lines 1.479-1.520. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henry-of-settimello/henry-of-settimello-elegia-fl-c-1190/1.479

Carior est grisea gelidis clamis aspera Gotis
qua fera carnificis dextera nudat ovem.
Bononie claro plus milite carus habetur
durus et horrendus, Marte furente, pedes.
Non adeo potes ipse queri: tibi sepe benigna,
et quamvis nunquam prodiga, larga fui.
Nunc ego, nunc tibi proposui clementior esse,
si libet, et mecum pacificare velis."
"Absit, iniqua canis, me tecum pacificare,
sed tibi pacificet, seva, brunellus iners;
nam tibi nulla fides, nullus modus, ordine nullo
vivis, et est socius pro ratione furor."
Tunc ea: "Iudicio non tecum stare recuso,
ut videat lex hoc iustiniana scelus.
Si bene dicis, habes quod abest, ius et rationem;
si male, preceptis ergo quiesce meis."
"Ni melius quam iura scias, ignara, rotatus,
staret quem giras orbis in orbe tuo
Sistere iudicio furiosi lege vetantur;
ergo tibi ius, cum sis furiosa, vetat."
Tunc ea: "Vade ferox; hostis meus esse memento."
"Tu quoque vade; hostis esse memento mea."
Liber III
Cum mea lamentans eleica facta referrem,
et eum Fortune verba inimica darem,
ecce nitens proba, que salomonior est Salomone,
ante meum mulier lumen amena stetit,
quam facies helenat, variat quam forma vicissim:
nunc celum, nunc plus, nunc capit illa solum.
Hanc Fronesin dictam septena cohors comitatur;
prebuit officium cuilibet illa suum.
Prima fovet pueros, alia silogizat, amenat
tertia colloquiis, perticat illa solum,
hec abacum monstrat, alia philomenat, et altum
erigit ad superos septima virgo caput.
His predicta dea sedit comitata deabus,
et quasi compatiens mis patientis ait:
"Que lethea tuus potavit pocula sensus?
Quo tua dormitat mens peregrina loco?
Certe cecus es et tua mens exorbitat: illud
tantillum nescis, quod scola docta dedit.
Heu quantum pateris! De sola mente dolesco,
quod tuus hoc peregre tempore sensus abit.

---

Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/henrysettimello.html.
