# HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?) 1.654-696

Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?), Lines 1.654-1.696. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henry-of-settimello/henry-of-settimello-elegia-fl-c-1190/1.654

Namtenui semper stamine pendet honor.
Ecce modernorum priscis exempla relictis:
paupertate nichil tutius esse potest.
Unicus ille leo, fidei vigor, unicus imo
murus et hostilis unicus ille timor,
dux ferus et nostre Corradus causa salutis,
(Cur? Quia magnus erat.) proditione perit.
Qui modo regnantes et fortes fregerat arces,
cui genus et census robora dura dabant,
nuper (ve misero!) sub paupertatis amictu
captus et inclusus Anglicus acta luit.
O cecum mortale genus, quid tutius ergo
paupertate? Fere nil: nichil absque fere.
Vade per Yspanos, et nigros vade per Indos,
vade per insidias, vade per omne nemus,
vade per hostiles cuneos turmasque latronum,
dummodo sis verus, tutus, egenus, eris.
Quid faciet vacuus coram latrone viator?
Letus et intrepidus fundet ad astra melos.
Quid rutili torques, quid prosunt ergo thiare,
quid sceptrum, quid honos, quid loculusve satur?
Quidve magistratus et quid pretiosa supellex?
Paupertate nichil tutius esse potest."
Tunc ego: "Scire velim, si non nimis esset onustum:
mundus an hic vene deterioris erit,
an proprium, quod amo, scelus exuet an magis isto
qui iacet infelix stabit in esse suo?
Dic tamen � unde supra memini bene � cur retulisti:
"inmundus mundus que tibi munda dabit"?"
Tunc ea: "Vix umbram gerit hoc: preludia rerum
solvere propositum luciditate queunt.
Nunquid ad argentum puro devenimus ab auro?
alter ab argento cursus ad era fuit,
tertius in ferrum fit cursus ab ere, quod et nunc
decidit in, cursu deteriore, lutum.
Deficiente luto, quid erit? Veniemus ad ipsum
stercus et in tali feteat omnis homo.
Ecce vides quantis putrescit sordibus iste
mundus, et hoc ipsum nomen habere nequit.
Omnia degenerant, peioribus omnia currunt
cursibus, et, fracto remige, navis abit.
Mundus amat, spernit, tenuat, secatur, abhorret:
pessima, iustitiam, iura, nefanda, bonum.

---

Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/henrysettimello.html.
