# HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?) 1.879-922

Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?), Lines 1.879-1.922. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henry-of-settimello/henry-of-settimello-elegia-fl-c-1190/1.879

Gressibus assiduis quisquis bene querit honorem
reciprocis gradibus hunc quoque querit honor.
Blandus adulator et proditor impius, equo
semper, dum vivis, sint in amore tibi:
nam naturali blanditor iure tenetur
risibus et faleris proditor esse suis.
Fistula dulce canit, michi si non, crede Gatoni,
dum lira dulcisono carmine prodit aves.
Nec nimis astutis vulpescat lingua loquelis:
nam dubiam pariunt vulpida verba fidem.
Neve tuum iactes alienum, deprecor, hymnum
ne volucrum sinodo nuda cachinnet avis.
Numquam cervicem sine cauda pingere temptes:
nam sine fine suo primitiare nocet.
Mutus ad obprobrium, surdusque ad murmura, cecus
ad vanum, stolide claudus ad artis iter.
Hymnificet de te tua non, sed vox aliena:
nam bene festivos stercorat illa viros.
Sit tibi plus inimica noverca superbia morum,
quam que Christicolas gens Saladina necat.
Sitque magis solito tibi gustus amoris amarus:
nam scio, quod scio, quod tu fere stultus amas.
Quid tibi cum ganea? Quid cum meretricis alumpno?
Credis tu Paridi? Stultus es atqueParis.
Spurius ille puer nullum suadebit honestum:
natus adulterio, semper adulter erit.
Quos heremitat amor, potius deremitat; et ipse
fac amet Yppolitus, mente Priapus erit.
Est fugiendus ob ista, fide ieiunus ab omni,
qui nimis orbiculat deque crumenat, amor.
Proscribas igitur gladiis et fustibus ipsum,
et fugiendo fuga quem fuga sola fugat.
Ne te pigritie consors dilatio tardet:
ad bona nam cupiens omnia tarda putat.
Nammora denigrat donum meritumque minorat;
sed cita grandificat munera parva manus.
Ne credas solos magnates esse timendos:
est fidus socius, est et amicus amans.
Maior honor Piladem carumque timere sodalem
quam Sirie regem cesareosque duces.
Invidians fugias morsusque sororis iniquos
que rabido clarum dente caninat opus.
Nec te pretereat humane sortis origo,
terrea testa, luti gleba, miserque cinis.

---

Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/henrysettimello.html.
