# HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?) 1.969-1004

Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?), Lines 1.969-1.1004. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/henry-of-settimello/henry-of-settimello-elegia-fl-c-1190/1.969

Iuris amicus, honoris amicus, amicus honesti
et que iustificant rebus amicus eris.
Hec precepta libens vigili trahe morbidus aure,
que permixta simul combibe, sanus eris.
Et licet hec bona sint, multo potiora relinquo
que non sunt humeris offitiosa tuis.
Hec tibi sufficiant: non omnia possumus omnes;
tu quod habere vales, suscipe: velle sine.
Argento fruitur, rutilans cui deficit aurum,
et violas carpit qui nequit ungue rosam."
Tunc iter arripiens ait: "Hec, Henrice, reconde."
Et finem verbis hunc dedit illa: "Vale."
O meus alter ego, probitatis alumpnus et hospes,
Lognepres, Henricum mente resume tuum.
Nulla remota via solidum partitur amorem,
et quem partitur integritate caret.
Nec mons, nec planum, nec pars spatiosa marina,
disiungunt hos quos copulat unus amor.
Lognepres, unde locus quod amor dimittat amorem?
Talis ab oppositis dicitur esse locus.
Ergo, ut vivat amor, concordia donat et unum
Velle duos unum mentibus esse facit.
Tuque, nec inmerito, cui nomen floris adheret,
Florenti, famulum mente resume tuum.
Pareo tibi, quia parco tuis, flos inclite, culpis,
ni tua vivifices risibus acta tuis.
Suscipe millenis citharam quam dirigo nervis,
Orpheus ignota carminis arte rudis.
Inclite, cui vivo, si vivo, provide presul
Florentine, statum scito benigne meum.
Sum passus gravia, graviora, gravissima, quarto
passio, si velit ars, possit inesse gradu.
Ergo vale, presul; sum vester, spiritus iste
post mortem vester, credite, vester erit.
Vivus et extinctus te semper amabo; sed esset
viventis melior quam morientis amor.

---

Henry of Settimello, HENRY OF SETTIMELLO: ELEGIA (fl. c. 1190?). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/henrysettimello.html.
