Latin · ~11 min
Lines 1.5-1.6
Henry VII, Cardinal Hadrian to Henry VII 1.5-6
Not analysed yet
Sua sanctitas humanissime respondit se cupere vestrae majestati in omnibus gratificari, sed quod deputare confessores qui absolverent in casibus reservatis erat inauditum. Dixi vestram majestatem habere consilia advocatorum qui dicunt posse id fieri ex tenore bullae, tamen vestram majestatem cupere ad majorem cautelam ut in bulla exprimatur; et cum difficultatem sua sanctitas etiam afferret, diceretque non consuevisse fieri, rogavi ut sua sanctitas concederet bullam deputandi confessores qui absolverent ab aliis casibus, exceptis reservatis in bulla Omnes Sanctae excipi consuetis, recitavique litteras vestrae majestatis quas mihi anno superiore scripsit super ea re, quas mecum de industria detuleram, quae haec verba inter caetera ponit; "Quod si forte aliqua difficultas suboriatur in obtinenda generali potestate confessoribus danda de absolvendo ab omnibus peccatis etiam Sedi Apostolicae reservatis, excipientur ab illa generali concessione illi dumtaxat tales casus reservati qui in hujusmodi plenariis indulgentiis et gratiis concedendis solent excipi, et nominatim exprimantur in bulla. Itidem de commutatione votorum etiam ultramarium in alia pia opera, si opus omnino fuerit, in ipsa generali concessione aliqua vota excipere, utpote ad visitandum beatorum Petri et Pauli apostolorum limina, necnon et Jacobi in Compostella, ac castitatis et religionis vota emissa, fiat hujusmodi exceptio in bulla expressa."
Haec verba sunt in litteris majestatis vestrae, quae litterae sunt datae in castro de Richemonte, die vj. Junii m. ccccc. iij. Sua sanctitas his auditis laudavit modestiam vestrae majestatis, dixitque se consultaturam cum cardinali Alexandrino, qui habet utramque signaturam, gratiae et justitiae, et libenter se etiam in hoc vestrae majestati facturam scitis. Ad quae ego, ne sua sanctitas putaret rem ita grandem, attuli me impetrasse pro bonae memoriae domino Bray fere consimilem bullam cum deputatione confessoris, exceptis reservatis, et illum dixi unum de militibus et familiaribus vestrae majestatis fuisse, nec majestati vestrae denegandum esse quod suis subditis et servitoribus sit concessum. Respondit se libenter visuram minutam bullae ipsius magistri Bray, et omnino vestrae majestati complacituram. Curabo ego, cujus est totum hoc opus et mea interest, ut sua sanctitas rem perficiat, et ad hunc effectum hodie fui cum ipso cardinali Alexandrino, qui cubiculo meo in palatio vicinus est et mihi amicissimus, remque omnem retuli et abunde suam dominationem informavi, et nisi etiam ipse esset aegrotus, aliquid certioris rei per hunc cursorem perscribere potuissem. Papa est novus, et in hac novitate omnia parva videntur magna. Recordetur vestra majestas de principio pontificatus Alexandri, qui dominum Christophorum Wrswic eleemosinarium vestrae majestatis et alios suos oratores fere sine aliqua expeditione domum remisit. Certe principia omnia sunt difficiliora; sed spero sua sanctitas erit vestrae majestati, ut dixi, non minus gratiosa quam fuerit Alexander; quod ut succedat ego pro viribus non deero vestrae majestatis fidelissimus servus.