Latin
DE SENSIBUS EXTERNIS
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 108
Unproofread scanNot analysed yet
Visus ergo perfectio pendet ab eâ figurâ solidorum, &eâ densitate liquidorum, quae pellucidissima, sine ullo colore, plurimos radios ab quoque puncto objecti cogat in unum distinctum ab aliis in retinâ punctum, refractione non nimis ante, neque post retinam colligente, eâ mobilitate amborum, quae pluribus distantiis clarê pingendis par sic enim magnitudo, figura, distantia, motus, quies, fitus, lumen, color optimè pinguntur. 381. Nervus tandem Opticus eam requirit dispositionem, expansionem, teneritudinem, puritatem, proportionem vasorum sanguiferorum &lymphaticorum, quae imagines excipere, &illibatas ad sensorium commune deferre queat liberâ ubique viâ ad locum sensus primum. Hinc determinatur locus visionis in oculo; ratio situs nervi optici ad latus internum axis optici; radios non emanare ex nobis, &reflecti ab objectis in nos, ut Stoici; non specie visibili ab objecto emissâ nos videre, ut Pythagoraei, non emissis effluviis ab objecto &oculo, obviam factis, mutuô amplexis, &reflexis, ut Plato; necemanatione materiali, ut voluit Epicurus: hinc tandem Experimenti Mariottani clara ratio. vid. Briggs Ophthalmogr. Rhuysch. Nuk.)