# Institutiones medicae 11

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, 8 HPOAETOMENADE ORTU MED. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/11

Illa autem ipsa dum tractantur ita cohaerent, ut, circulo quasi, mutuas causae vices & effectuum gerant. Quae difficultas evitari nequit. 36. Agemus ergò primò de his, quae in Homine vivo sano, adulto corporea fiunt. Corpus perit citô, nisi assumtis restituatur quotidie. Illa, quae ingeruntur sensibus patent. Horum mutationes observari possunt. Haec mutata corpus hominis faciunt. Ergò id corpus optimê noscemus incipiendo ab alimentorum assumtione, & mutatione successivâ, donec faciant tandem corpus ipsum. 37. Quae restituundo corpori assumuntur, solida sunt, vel liquida, adeoque vel esculenta, vel potulenta. Horum materies Primaevis aqua, & sponte nata ex terrâ, id Historia Sacra, Profana, Fabularis, ipsaque rei natura docet. Dein animalium solida & nonnulla liquida unâ cum esculentis terrâ natis praepararunt, Imo Gentes quaedam solis Piscibus, aliae solis Vegetabilibus, & Homines solo gramine sustentati leguntur.

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
