Latin
RESPIRATIONIS ACTIO
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 129
Unproofread scanNot analysed yet
Ergô vis respirationis facilius superatur, quam vis cordis; ergô motus hi ἄχρονοι ; tamen se mutuô sequuntur, quâ lege? quae iterandi ictus cordis, quae iterandae respirationis necessitas? quousque haec duo persistere sine repetitione possunt? quae causa, quae instrumenta, quae differentia, inter naturalem vel vitalem, &animalem respirationem? 448. Expurgatio alvi, vesicae, uteri, pulmonis, cavitatum cranii, maxillae superioris, ossis cuneiformis, per respirationem fit. Risus, loquela cantus hinc pendent, ut &circulatio abdominalis. (266.) 449. Cur moribundis, respiratione sublatâ, Cor pulsare pergit? Cur tussi, &suspiriis sanguis acceleratur? Cur aër crassus, gravis tenuis, levis, frigidus in sumhumidus, siccus, calidus. mo gradu respirationi ineptus? Cur actio respirationis ultima exspiratio; prima inspiratio est? Cur 130. RESPTRATIONIS ACTTOCur saepe vix cernitur respiratio in his, qui sam &quieti vigilant?