# Institutiones medicae 143

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, MORBI NATURA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/143

Morbi organici, (491) quatenus in solis considerantur solidis, referri possunt ad quatuor inprimis hasce classes summas: internae, 1, Laesae figurae, externae, ejusciusque accidentium, asperitatis laevitatis, cavitatis, soliditatis, rectitudinis, curvitatis, laxitatis, structurae: hi morbi malae conformationis. 2. Numeri in excessu, defectu. 3. Magnitudinis auctae, minutae. 4. Situs, nexus, motus, quietis. 494. Superficies hesa, gel ab unione laesâ, vel à morbis liquidorum oritur. 495. Quatenus verô cava format, receptacula, vel meatus, horum morbi oriuntur rarô numero peccantes, saepe excessu, vel defectu magnitudinis. 496. Auctâ viâ naturali, vel novâ factâ, triplex nascitur malum, ἀνασόμωσις, διαπήδησις, διαίρεαις; quae omnes morbi species retineri, atque mechanicè explicari queunt, saepe in unam Διαίρεαιν desinunt, saepe aliter. 497. Vis liquidi distendens vasa trajiciundi, secernendi, excernendi materiem mutat. 498. Imminutae cavitatis quintuplex memoratur species. 1. ἔμφραξις, obstipatio; ubi copia, viscositas, crassities, grumi, calculi, pus, adeps intrinsecus vasa claudit. 2. σενοχωρία, angustatio, cum enato tumore propriae substantiae arctatur meatus. 3. θλίψις, compressio, cum externum Digij ternum comprimens vasa claudit. 4. Coalescentia, dum separata concrescunt. 5.

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
