Latin
MORBI NATURA
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 144
Unproofread scanNot analysed yet
συνLησιs, collapsus; ubi inanita concidunt vasa. 499. Numero pars organica rarô peccat, nisi molestia adsit laesae functionis; defectu peccat saepe500 Magnitudo organicae partis aucta continet tumores ὑπερσαρκώσεις, tophos, exostoses: referri potest ad ἐκχύμωσιν &διαίρεσιν fere, si sint majora; minuta moles in φθίσιν, ἀτροφίαν, &mutilationem dividitur. 501. Quartum &ultimum genus partium organicarum laesarum exponit malam compositionem, adeôque situm, nexum, mobilitatem, immobilitatem. Luxatio, subluxatio, distorsio, ad superiora, inferiora, anteriora, posteriora, interiora, exteriora, Herniae, procidentiae uteri, omenti, intestinorum, ruptura, laxatio, elongatio, accurtatio ligamentorum, ad connexionem laesam spectant. In quibus respiciendum, 1. Ad conditiones requisitas jungendarum partium. 2. Partium jungentium eas inter fe3. Eorum, quae inter jungendas &jungentes adfluunt. 502. Organicae partis unio laeditur vulnere, puncturâ, ulcere, contusione, corrosione, rupturâ, fracturâ, fissurâ, exfoliatione, carie, &c. 503. Requisita fluidi sunt, molecularum sensum fugiens parvitas, contactus sine cohaesione sensibili, figura partium lubrica; requisita verô fluidi humani magis singulares dotes, respectu machinae petunt; unde liquet infinitos horum morbos esse. 504. Qui tamen ad Copiam, vel Qualitatem laesam facile revocantur, si fluida in se spectantur. 505.