Latin
XTMIITRMATOAONIA
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 169
Unproofread scanNot analysed yet
Ut &obscuratione, dealbatione, incrassatione, oedemate, inflammatione, ungue, sarcosi, perlâ, cicatrice, suppuratione, phlyctenâ, panniculo, albugine, cartilagine, tunicae corneae undecunque accidentibus. 605. Iterum vitio liquoris aquei deficientis, abundantis, stagnantis, coiorati, spissi, mucosi, pituitosi, concrescentis; unde infinita mala, maxime oculi elephantini, suffusiones, cataractae, quae ut plurimum inter uveae interiora, &lentem crystallinam; inflaminatio, vel cacochymia, aut applicatio coagulantium ea producunt. 606. Si immobilis uvea, aut cataracta ad margines tenuior, in medio spissior, videtur νυκταλωπία, &ἡμεραλωπία oriri prout simul latior est vel arctior pupilla. 607. Dum verô lens crystallina opaca, inflammata, hydropica, suppurata, corrupta, destructa habetur, cataractae species, visus hebes, coecitas opaca, coecitas serena accidunt, adeoque ἀμβλυωπία, &ὡμαύρωσις. Ejus autem figura, moles, spissitudo peccans infinita visus laesi mala producet. 608. A quibus μυωπία, &πρεσβυωπία forte pendent, ut &à vitio figurae corneae. 609. Ipsi quoque vitreo humori omnia eadem 170 TTMIITOMATOAOTIA. eadem mala, simili cum effectu, ab iise dem causis, (607. 608.) accidere possunt. 610.