Latin
ZHMEIΩTIKHE GENERALIA
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 178
Unproofread scanNot analysed yet
Imô &cognitae causae nota applicatio corpori, per physiologiam perspecto, docet naturam effectus, qui inde sequetur, sive ille saluber, sive aeger futurus sit: nec refert, an haec causa corpori externa, interna, naturalis, accidens, salutaris, morbosave, vel lethalis fuerit. 643. Haec ergô effecta, vel causae hae, (641. 642.) sensibilia quum sint, (ex hypothesi) vel ex talibus deducta, phaenomena vocantur; &si ex his, sensu perceptis, lege ratiocimi demonstratur vitae, fanitatis, morbi natura, praesentia, eventus, Signa appellari solent. 644. Quae διαινωστικὰ, vel δηλωτικὰ dicuntur, quando praesentem; προινωστικα, si futurum; ἀναμνηστικὰ, si praeteritum corporis vivi, sani; morbosi, vel moritur: statum denunciant. 645. In morbis autem id signum, quod proprium, &inseparabile ab ipsâ naturâ morbi fluit, παθοινωμικὸν vocatur. 646. Cujus ergo cognitio Medico necessaria, utilissima, acquisitu difficillima, &morbo, quamdiu genium servat, semper praesens habetur. 647. Ea verô signa, quae mutationem, variumque mutati morbi statum docent, ἐπιγενόμενα audiunt. 648.