# Institutiones medicae 178

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, ZHMEIΩTIKHE GENERALIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/178

Imô & cognitae causae nota applicatio corpori, per physiologiam perspecto, docet naturam effectus, qui inde sequetur, sive ille saluber, sive aeger futurus sit: nec refert, an haec causa corpori externa, interna, naturalis, accidens, salutaris, morbosave, vel lethalis fuerit. 643. Haec ergô effecta, vel causae hae, (641. 642.) sensibilia quum sint, (ex hypothesi) vel ex talibus deducta, phaenomena vocantur; & si ex his, sensu perceptis, lege ratiocimi demonstratur vitae, fanitatis, morbi natura, praesentia, eventus, Signa appellari solent. 644. Quae διαινωστικὰ, vel δηλωτικὰ dicuntur, quando praesentem; προινωστικα, si futurum; ἀναμνηστικὰ, si praeteritum corporis vivi, sani; morbosi, vel moritur: statum denunciant. 645. In morbis autem id signum, quod proprium, & inseparabile ab ipsâ naturâ morbi fluit, παθοινωμικὸν vocatur. 646. Cujus ergo cognitio Medico necessaria, utilissima, acquisitu difficillima, & morbo, quamdiu genium servat, semper praesens habetur. 647. Ea verô signa, quae mutationem, variumque mutati morbi statum docent, ἐπιγενόμενα audiunt. 648.

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
