Latin
SIGNA MORBORUM
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 191
Unproofread scanNot analysed yet
687. Morbi superabiles noscuntur ab horum (685) absentiâ, vel contrario. 688. Cruditas, coctio, crisis, eventus in mortem, alium morbum, salutemve, sunt signa, &objecta prognosios in plerisque morbis. 689. Materia morbi praedita eâ mole, figura, cohaesione, mobilitate, inertiâ ut morbum increscere, &continuari faciat, vocatur cruda. 690. Ille verô status morbi, ejus Cruditas: quod aequê obtinet in morbis, ubi tota fluidorum massa, quam ubi una modô ejus pars affecta est. 691. quod idem de solidis, quatenus vitio fluidorum aegrotant, verum est. cognoscitur 1. Ex vigore morbi crescente vel durante. 2. ex augmento Symptomatum. 3. Exercitio functionum validè adhuc laeso. 4. recessu circulantium, seeretorum, excretorum humorum, excrementorumque, à statu sano, quoad copiam, vel qualitatem; unde in salivâ, muco sputo, vomitu redditis, bile, foece alvi, urinâ, sudore, ichore, pure, sanguine, abscessu, aphthis &c. indicatur. 693. Materia morbi cruda, (689) si per actiones vitae, vel medicamenta, sic mutata est, quoad molem, figuram, cohaesionem, mobilitatem, inertiam, ut minus recedat à statu sano, minus laedat, morbum minuat, Cocta vocatur.