Latin
DE PULSU ARTERIAE
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 199
Unproofread scanNot analysed yet
aequabilem per omnia vasa: ubi autem à debilitate, malus. 732. Pulsus celer contraria significat, ut &acria irritantia, spiritus agitatos, febres, inflammatum cerebrum. 733. Aequalis robore &celeritate, vitae constantiam designans, bonus; inaequalis malus. 734. Intermittens, vitae vim labilem notans, valde periculosus. 735. Fortis, magnus, aequalis, tardusque simul, est optimus. 736. Fortis &magnus; fortis &tardus; magnus &tardus simul, boni sunt. 7. Debilis, parvus, durus, inaequalis, intermittens, &celer simul, est pessimus. 738. Et prout plures horum defectus concurrunt simul, eò pejorem faciunt pulsum, &contrà /39. Myuri, serrati, caprizantes, dicroti, hinc facile intelliguntur. 740. Atque inde liquet, quid calor, effectus pulsus, auctus significet? sc. vas arcta200 DE PULSU ARTERIAE, UT SIGNO. arctatum, liquidum densum vim projectricem validam, resistentias ad fines validas. 741. Unde imminutus calor omnia contraria designat. 742. Scire tamen est, naturam arteriae, aetatem, sexum, animi affectus, sex res non naturales, habitum corporis, regionem, tempestatem mirificè haec variare omnia. 743. Ut quoque multum intersit, quo ordine se mutuo diversi pulsus exceperint. 744. Et accuratè observandus pulsus, ut index materiae morbosae movendae motae, excretioni paratae, &dum excernitur. 745. Ibi enim momentum agendo aptum egregiè, praeter coetera, demonstrat.