# Institutiones medicae 200

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, DE RESPIRATIONE, UT SIGNO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/200

DE RESPIRATIONE, UT SIGNO. 746. 7 espiratio facilis designat organa Rrespirationis ritê valere, facile explicari pulmones, facilè transmitti sanguinem, adeôque eum aptum fluere per omnia vasa corporis; hinc boni praesagii. 747. Difficilis omnia notat contraria; adeoque pessimi praesagii. DE RESPIRATIONE UT SIONO. 201 748. Quae autem simul valdê dolens est, aliquid inflammationis internae notat: hinc pessimi semper auspicii. 749. Respiratio: magna notat semper per se bene dilatabile pectus, mobile diaphragma, explicabile abdomen, & laxum pulmonem, simul cruorem meabilem, & vires bonas: adeôque bona quaeque portendit. 750.

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
