# Institutiones medicae 208

Herman Boerhaave, Institutiones medicae, TFIBINE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/herman-boerhaave/institutiones-medicae/208

TFIBINE. 795. A rs tuendae valetudinis tria haAbet munera, sanitatem praesentem conservare morbos praecavere, vitam disponere ad longaevitatem. 796. Sanitas, quum sit aptitudo ad exercendas functiones, haec autem in mobilitate determinatâ solidorum & fluidorum consistat, si semel perfecta ponitur, necessariò solida deterit, fluida consumit, adeoque se ipsam destruit. 797. Ergò conservatur sanitas restituendo jugiter eandem copiam, & qualitatem partium, quales ante hanc consumtionem (796) aderant in solidis & fluidis. 798. Huic restitutioni materiem praebent ingesta, Aër, cibus, potus. Hanc praeparant gesta in corpore per vitales naturales, ammales actiones: haec & applicant locis reparandis, & liberant à superfluis, crudis, atque nocituris. 709. Quare patet, totam hanc artem conservandae salutis absolvi descriptione legum, quae definiunt illum usum sex rerum

---

Herman Boerhaave, Institutiones medicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicae.
