Latin
DIGESTIO GASTRICA
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 21
Unproofread scanNot analysed yet
)ventriculi; sed in intestino, quod ducit devorata in stomachum, sunt glandulae plures Salivae similem liquorem eructantes. (Malpig. Posth. p. 28.) 51. Adeoque saliva Oris perpetuò deglutita, liquor oesophagi continuô stillans, lympha stomachi semper eructata, reliquiae ciborum praecedentium cibis deglutitis miscentur, unde ope caloris humani simul dilui, macerari, tumescere, moveri, attenuari, fere dissolvi, &meatibus corporis, per quod fluent, aptati reddi possunt. Imò ope aëris (47) expansilis calore corporis expandi, spumosi, porosi reddentur. Tamen inde vix demonstratur causa cibos in succum album, turbidum convertens in his, qui vix masticantes ingesta frusta satis tamen feliciter digerunt. 52. Illa causa ut pateat, opus erit speculari fabricam &inde sequentem actionem reliquorum instrumentorum, quae in ventriculo, eumque constituunt; Tum eorum, 22 DIGESTIO GASTRICA, eorum, quae ei adsunt, &in eum agunt. Comparatio Rapacium, avium voracium &ruminantium structuram humani stomachi mirê illustrat. 53. Post tunicam internam (50) alia sequitur muscularis, fibris nervosis crassis, robustis, elasticis, fortis, minor in inani stomacho. α. Fibrae hujus in convexâ parte ambiunt totum stomachum serie perpendiculari fere ad longitudinem ejus, videnturque spirales esse circumtorti ventriculo. β. In parte concavâ fibrae ejusdem membranae ab uno ore ventriculi in aliud tendunt; hae ora ad se mutuô ducunt, &conjungunt alias fibras spirales. (Willis Pharm.