Latin
METHODUS MEDENDI
Herman Boerhaave, Institutiones medicae 217
Unproofread scanNot analysed yet
845. Morbus perspectus indicat sui sublationem. Quae indicatio vocatur curatoria, vel θεραπευτικὴ. 846. Symptomata cognita, quae plus molestiae vel periculi dant, quam ut eorum curatio differri queat, donec morbus, unde pendent, sanatus sit, indicant sui mitigationem, &curationem singularem, diciturque haec Indicatio urgens, vel mitigatoria, vel palliativa. 847. Unde jam constat, agenda, &actura non posse indicari, nisi cognitâ prius vitâ, hujus causâ, statu, viribus, effectis; tum morbo, ejus causâ, statu, viribus, effectis. 848. Item indicari primô quid agendum sit, deinde per quae &c. 849. Quum verô haec omnia, (847 in eodem aegro singula, singulare quid agendum indicent, &singularia etiam auxilia adhibenda dictent, saepe unum horum aliud, imò contrarium quandoque indicat &agendum, &remedium quam alterum, unde nata fuit doctrina, Indicantis, contraindicantis, repugnantis, permittentis, coindicantis, correpugnantis consentientis, quae facilè intelligitur. 850. Sunt verò axiomata, quorum usu difficultas hinc (849) orta tollitur, sequentia. 1. Quodcunque in aegro indicat, sui vel conservationem, vel ablationem petit. 2. Quidquid in aegro deprehenditur secundum naturam, (839) id sui conservationem semper indicat. 3. Quidquid in aegro deprehenditur contra naturam, id sui ablationem indicat.